monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1 > bnfNAL1585.69 > sectio 11 > bnf11947.244 r > sectio 14 > sectio 18 > bnf14764.74 > uwbM.p.th.f.68.192 > sectio 34 > bsbClm6224.179 > 299 > sectio 31 > csg576.106 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 26 > sectio 7 > sectio 90 > sectio 17 > csg75.492 > sectio 23 > Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 12 > bnf11947.237 v > sectio 55 > bsbClm6224.231 > sectio 89 > sectio 65 > sectio 21 > csg46.324 > sectio 25 > salCod.Sal.X,16.386 > sectio 83 > bavPal.lat.311.397 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, 24, 10
Sed quid dolori meo satisfacere cupiens, aures vestras audiendis, cum Maria, Domini sermonibus occupatas, verborum importunitate repleo? Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Quantum tamen ad votum animi mei, elongavi fugiens, et mansi vobiscum in solitudine, exspectans eum qui salvum me faciat a pusillamitate spiritus, quae me his de causis exanimat, et tempestate mundana, quae quasi suffocandum undique circumvallat. Miseremini igitur mei, saltem vos amici mei: et sicut ego ista dictando meas vobis lacrymas fudi, ita vos coram piissimo redemptore, vestras pro me dignamini fundere.